COEMTIONALIS Senex

COEMTIONALIS Senex
COEMTIONALIS Senex
apud Plautum, Bacchid. Act. 4. Sc. 9. v. 52.
Nunc Priamo nostro, siquis est emptor, Coemptionalem Senem
Vendam ego, venalem quem habeo, extemplo, ubi oppidum expugnavero.
Senex ist, ex eo genere, in quibus singulis vix quisquam facit pretium, sed qui auctioni aliorum accedunt. Sic servus apud Ciceronem, Famil. Epist. l. 7. Ep. 29. Curius, sum, inquit, χρήσει υνο tuus, κτήσει δὲ Attici nostri, ergo fructus est tuus, mancipium illius: quod quidem si inter senes Coemptionales venale proscripserit, egeritnon multum. Hoc est, si mihi inter reiicula istiusmodi mancipia titulum in venalitio pinxerit, vendideritque me, parum rei fecerit. Quare, quia inutiles sumus et nullius pretii: uti de se modeste. Theodoro Ad. Sibero γέρων συμπρασιμος, συνωνήσιμος ist. Nempe in venalibus, quantumvis viles, mutilos, effetos, locum invenisse, indicat Seneca, Ep. 47. Stare ante Callisti limen dominum suun vidi, et eum qui illi impegerat titulum, qui inter reiicula mancipia produxerat, aliis intrantibus excludi. Retulit illi gratiam servus ille in primam decuriam coniectus, in qua vocem praeco experitur. Ubi Decuria??? vocat illum gregem, uti Columella, l. 1. c. ult. Classes vero non maiores quam decem hominum faciendo, quas decurias appellaverunt antiqui. Sic turdorum decuria vel corona, apud Martialem in Xeniis, lemma est Epigrammatis 49. Quae enim singula liceri aspernabantur homines, ea plura in unum pretium mittebantur, aut addita desideratioribus, sive mancipiis, sive rebus, venum exponebantur: quemadmodum quottidie videmus et in auctionibus, maioris pretii quae suut, singula, viliora acervatim protrudi. Cuiusmodf Coemptionalis Dervi exemplum plane lepidissimum, praeber Plinius, l. 34. c. 3. in Clesippo fullone, qui iussu Theonis praeconis accessio candelabri Corinthii factus est: vide supta in voce Clesippea Α᾿πιςθέωσις, et plura hanc in rem, apud Ioh. Frider. Gronov. de Pecun. vet. l. 4. c. 8.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”